Arcana Coelestia (Elliott) n. 8426

Previous Number Next Number See English 

8426. `Vesperi et cognoscetis quod Jehovah eduxerit vos e terra Aegypti': quod significet quod in fine prioris status revelatio quod liberati, constat a significatione `vesperi' quod sit finis status prioris, de qua sequitur; (x)ex significatione `cognoscere' quod sit revelari, nam quod Jehovah dat cognoscere, hoc dicitur revelatio; et ex significatione `educere' quod sit liberare, ut prius saepe, hic ex {1}infestationibus quae per `terram Aegypti' significantur, n. 7278. 2 Quod `vesperi' sit finis status prioris, est quia status mutationes in altera vita se habent sicut tempora diei in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, et nox, seu diluculum, ac iterum mane; sciendum quod in mundo spirituali perpetuae mutationes status sint, et quod omnes qui ibi illos percurrant; causa est ut {2}jugiter perficiantur, nam absque statuum mutationibus seu absque variis ordine sibi {3}continue succedentibus non {4}perficiuntur qui ibi; statuum mutationes quae ordine sibi succedunt, sicut tempora diei et tempora anni, nusquam prorsus eadem redeunt, sed variatae; principium cujusvis status correspondet mane in terra, et quoque in Verbo aliquoties intelligitur per mane; finis autem cujusvis status correspondet vesperae, et dicitur quoque aliquoties in Verbo vespera; cum mane est, tunc in amore sunt, cum meridies tunc in luce seu in vero sunt, cum autem vespera est, tunc in obscuro {5} quoad vera, et in quodam frigore quoad bona, nam tunc in jucundo amoris naturalis sunt; hoc jucundum est quod significatur per `selav' quod acceperunt in vespera, et bonum est quod significatur per `mannam' quam acceperunt quovis mane. 3 Ex his {6} constare potest quid `vespera' {7}significat, quod nempe finem status {8}rei de qua agitur; {9}inde quoque finem status Ecclesiae; sed videantur quae prius de significatione vesperae ostensa sunt; quod in altera vita sint vices statuum sicut in mundo vices temporum, n. 5672, 5962, 6110. Quod `vespera' sit finis Ecclesiae prioris, et `mane' principium novae, n. 2323, 7844; inde quod `vespera' et `mane' sit Adventus Domini, n. 7844. Quod in caelo sit vespera et diluculum ante mane, non autem nox, quae in inferno, n. 6110. @1 infestationum statu qui per terram Aegypti significatur$ @2 continue$ @3 Before ordine$ @4 aliquid perficitur; status$ @5 i sunt$ @6 i nunc$ @7 significet IT$ @8 applicati ad rem$ @9 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church