Arcana Coelestia (Elliott) n. 8410

Previous Number Next Number See English 

8410. `In edendo nos panem ad satietatem': quod significet quod sic bono voluptatum fruerentur quantum vellent, constat ex significatione `edere' quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 fin., 3596, 4745, et quoque fruitio, n. 7849; ex significatione `panis' quod sit bonum vitae caelestis, et in opposito sensu bonum vitae naturalis (x)separatae a caelesti, ita bonum voluptatum; per `panem' enim in sensu spirituali intelligitur primarium quod nutrit animam, ac spiritualem ejus vitam conservat; quod hoc sit bonum amoris, constat a vita caeli, quae unice ex illo bono consistit; at in opposito sensu per `panem' intelligitur primarium quod nutrit illos qui in inferno, ac illorum vitam sustentat; quod hoc sit malum amoris sui et mundi, constat a vita inferni, quae unice {1}in illo consistit; id malum est illis {2} bonum, nam nihil illis jucundius et dulcius {3}; hoc intelligitur hic per bonum voluptatum; et ex significatione `ad satietatem' quod sit quantum vellent, nam voluntas est quae satiatur bono apud bonos, et malo apud malos. @1 ex$ @2 i ibi$ @3 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church