Arcana Coelestia (Elliott) n. 841

Previous Number Next Number See English 

841. Quod per 'Noahum' significetur, ut prius, homo Antiquae Ecclesiae, et per 'omnem feram, et omnem bestiam quae cum illo in arca' significentur omnia quae apud illum, constare potest ab illis quae prius de Noaho, et de significatione ferae et bestiae, dicta sunt. 'Fera' in duplici sensu in Verbo accipitur, pro iis apud hominem quae viva sunt et pro iis quae mortua; quod pro iis quae viva sunt, causa est quia vox illa in lingua Hebraea significat vivum; sed quia antiquissimi in humiliatione sua agnoverunt se pro feris, inde quoque per eandem vocem significata sunt quae apud hominem mortua; hic per feram significatur tam quod vivum quam quod mortuum in uno complexu, quale solet esse apud hominem post tentationem, in quo viva et mortua, seu quae Domini sunt et quae hominis propria, ita confusa apparent ut vix tunc sciat homo quid verum et bonum; sed Dominus tunc omnia in ordinem redigit et disponit, ut constare potest ab illis quae sequuntur. Quod 'fera' significet quae apud hominem viva sunt, videatur in cap. praec. vii ad vers. 14, tum quoque in hoc cap. ad vers. 17 et 19 quod significet quae apud hominem sunt, etiam mortua, constat ab illis quae prius de feris et bestiis aliquoties ostensa sunt, ut n. 45, 46, 142, 143, 246.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church