8382. Spiritus Joviales aliquoties habebant {1}emissarios seu subjecta apud me communicationis causa, et hoc satis diu; inde dabatur scire qua indole essent, et quod prorsus (x)differrent a spiritibus nostrae telluris; cum apud me erant, saepe infestabantur a spiritibus nostrae telluris, sed non id curabant, modo hoc narrabant societati spirituum suorum a quibus emissi sunt; et cum narrabant, paulum a me recedebant. @1 subjecta seu emissarios$