Arcana Coelestia (Elliott) n. 8370

Previous Number Next Number See English 

8370. `Et castrametati sunt ibi juxta aquas': quod significet quod post tentationem ordinata vera fidei per bonum amoris, constat ex significatione `castrametari' quod sit ordinatio veri et boni, de qua n. 8103 fin., 8130, 8131, 8155; et ex significatione `aquarum' quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3058, (x)3424, 4976, 5668; quod per `castrametati ibi juxta aquas' significetur quod ordinata sint vera fidei per bonum amoris, est quia per `castra' significantur vera et bona, n. 8193, 8196, et per `castrametari' ordinatio illorum, et per `juxta aquas' secundum vera quae a Divino; per bonum amoris dicitur, quia omnis ordinatio verorum fit per bonum amoris, est enim bonum sub quo {1}et secundum quod vera {2}se applicant, et faciunt cum bono sicut unum corpus ad imaginem hominis in quo sunt; ad imaginem hominis in quo sunt dicitur, quia imago spiritus hominis, qui est ipse homo, nam est internus homo, est prorsus secundum ordinationem verorum a bono apud illum; inde est, cum angeli sistuntur praesentes, quod sphaera boni amoris ex illis exundet et afficiat praesentes, et vera fidei elucescant ex faciebus illorum; in spirituali {3} mundo talia apparent et percipiuntur manifeste. {4}Dicitur quod ordinatio illa fiat post tentationem, quoniam bona et vera implantantur homini per tentationes sed non ordinantur quam postea; status enim tentationis est turbulentus, at status post tentationem est tranquillus; in tranquillo fit ordinatio; idcirco etiam post tentationes succedit amoenum ex illustratione a vero, et jucundum ex affectione boni, de qua re mox supra n. (x)8367. @1 tum$ @2 se applicant altered to applicantur$ @3 i enim$ @4 After tentationem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church