Arcana Coelestia (Elliott) n. 8367

Previous Number Next Number See English 

8367. `Et venerunt ad Elim': quod significet statum illustrationis et affectionis, ita consolationis post tentationem, constat ex significatione `Elim' {1}quod involvat et significet statum et quale rei, de qua agitur, sicut omnia alia loca ad quae venerunt filii Israelis, videatur n. 2643, 3422, 4298, 4442; (x)hic statum post tentationem, nempe statum illustrationis et affectionis, ita consolationis; nam post omnem tentationem spiritualem venit illustratio et affectio, ita amoenum et jucundum, amoenum ex illustratione per verum, et jucundum ex affectione boni; quod succedat consolatio post {2}tentationes, videatur n. 4572, 5246, 5628, 6829; causa est quia per tentationes implantantur 2 vera et bona, et conjunguntur; inde homo (x)quoad spiritum suum interius in caelum {3} introducitur, adque societates caelestes cum quibus non prius fuerat; {4} cum tentatio finita est, {5}aperitur communicatio cum caelo, quae prius quoad partem clausa fuit; inde illustratio et affectio, proinde amoenum et jucundum, nam angeli tunc, cum quibus {6}datur communicatio, influunt per verum (c)et per bonum. Illustratio per verum et inde amoenum significatur per `duodecim fontes aquarum,' nam `fontes' significant vera; affectio veri ex bono et inde jucundum significatur per `septuaginta palmas,' de quibus sequitur. @1 quod sicut alia loca, quo venerunt filii Israelis, involvant statum et quale rei, de qua ibi agitur, de qua$ @2 tentationem$ @3 i a Domino$ @4 i inde$ @5 After fuit$ @6 aperta est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church