Arcana Coelestia (Elliott) n. 8361

Previous Number Next Number See English 

8361. `Et rectum in oculis {1}Ipsius feceris': quod significet vitam secundum illa, constat ex significatione `rectum facere' quod sit vivere secundum {2}dictamen veri; et ex significatione `in oculis Jehovae' quod sit coram Domino, ita secundum praecepta Ipsius, nam Dominus est in praeceptis Suis cum vivitur secundum illa; is quoque dicitur `in oculis Domini esse' qui in fide in Ipsum est. Quod `vocem audire' attinet, significat (x)id proprie oboedientiam, n. 2542, 3869, 5017; sed cum quoque dicitur `facere,' ut hic, tunc `audire' significat fidem, et `facere' vitam, ut constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo viro prudenti; at omnis audiens verba Mea, sed non faciens ea, comparabitur viro stulto, vii 24, 26:

apud Lucam, Omnis qui venit ad Me, et audit sermones Meos facitque eos, monstrabo vobis cui similis {3}est, vi 47:

apud eundem, Semen quod in terra bona, tu sunt qui in corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt in patientia, viii 15:

apud eundem, Jesus dixit, Mater Mea et fratres Mei tu sunt qui audiunt verbum Dei et faciunt illud, viii (x)21;

in his locis `audire' significat {4}percipere, intelligere, et fidem habere, {5} `facere' significat vivere secundum illa; at ubi `audire' dicitur et non simul `facere,' tunc `audire' significat fidem voluntate et actu, ita oboedientiam; causa est quia quod auditur, hoc transit in visum internum qui intellectus, et ibi excipitur a voluntate, et transit sicut per circulum in actum; inde voci audire inest {6} natura significatio oboedientiae, prout audire aut auscultare alicui, videatur n. 4652-4660. @1 illius AI$ @2 verum$ @3 sit$ @4 scire$ @5 d et i at$ @6 i quasi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church