Arcana Coelestia (Elliott) n. 8357

Previous Number Next Number See English 

8357. `Ibi posuit illi statutum et judicium': quod significet verum ordinis tunc revelatum, constat ex significatione `statuti' quod sit verum Ecclesiae externum; et ex significatione `judicii' quod sit verum Ecclesiae internum; inde `ponere alicui statutum et judicium' est ordinare secundum vera, consequenter revelare illa; quod `statutum' sit verum ordinis externum, est quia omne externum Ecclesiae dictum fuit `statutum,' et omne verum ordinis internum dictum fuit `judicium.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church