8347. `Et iverunt tres dies in deserto, et non invenerunt aquas': quod significet quod vera deficerent, et tandem plane, constat ex significatione `trium dierum' quod sit plenum, de qua n. 2788, 4495, 7715; ex significatione `deserti' quod sit status subeundi tentationes, de qua mox supra n. 8346; ex significatione `aquarum' quod sint vera fidei, de qua n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; inde `non invenire aquas' est quod vera deficerent; quod plane deficerent, significatur per `ire tres dies'; `in deserto' dicitur, quia ibi tentati sunt, ut sequitur.