Arcana Coelestia (Elliott) n. 8334

Previous Number Next Number See English 

8334. `Et reduxit Jehovah super illos aquas maris': quod significet quod falsa ex malis quae intenderunt bonis relapsa sint super illos, ex praesentia Domini apud illos qui in bono, constat ex significatione `reduxit Jehovah super illos aquas maris' quod sit quod falsa mali quae intenderunt bonis super illos relapsa sint; quod falsa ex malis colligantur in unum et infundantur in illos qui in malo sunt, et quod ab illis circumstipentur, videatur n. 8146. Quod falsa ex malo quae intendunt aliis relabantur super {1}ipsos ex lege ordinis, n. 8214, 8223, 8226; quod obstipatio a falsis {2}mali sit conjectio in infernum, n. 8210, 8232; et quod hoc fiat ex sola praesentia Domini apud bonos, cum illos tutatur, ac {3}caelo et caeli gaudio donat, n. 8137 fin., (x)8265. @1 illos$ @2 A indecipherable. Possibly a quodam malo$ @3 cum coelum et coeli gaudium illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church