Arcana Coelestia (Elliott) n. 8324

Previous Number Next Number See English 

8324. Vers. 17-19. Introduces illos, plantabis illos in monte hereditatis Tuae, loco ad habitare Te, operatus es Jehovah, sanctuarium, Domine, praepararunt manus Tuae. Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem. Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis in mare, et reduxit Jehovah super illos aquas maris; et filii Israelis iverunt in arido per medium maris. `Introduces illos' significat elevationem: `et plantabis illos' significat regenerationem continue: `in monte hereditatis Tuae' significat caelum ubi bonum charitatis: {1} `loco ad habitare Te' significat ubi Dominus: `operatus es Jehovah' significat quod a Domino solo: `sanctuarium, Domine, (x)praepararunt manus Tuae' significat caelum ubi illi qui in vero fidei a Domino: `Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem' significat quod Dominus solus sit Dominus caeli et terrae: `quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis' significat omnia falsa ex intellectuali perverso apud illos qui in fide separata et vita mali: `in mare' significat damnationem: `et reduxit Jehovah super illos aquas maris' significat quod falsa ex malis quae intenderunt bonis relapsa sint super illos, ex praesentia Domini apud illos qui in bono: `et filii Israelis iverunt in arido per medium maris' significat quod illi qui in bono veri et vero boni tuto transiverint inferni illius regionem. @1 Pater in coelis written in m$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church