Arcana Coelestia (Elliott) n. 8311

Previous Number Next Number See English 

8311. `Audiverunt populi': quod significet omnes qui in falso ex malo ubique, constat ex significatione `populorum' quod sint qui in veris ex bono, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619; in falsis ex malo dicitur ut distinguantur ab illis qui in falsis sunt et tamen in bono; in falsis et simul in bono sunt intra Ecclesiam qui in haeresibus et in vita boni, et extra Ecclesiam {1}omnes qui in bono; sed falsa apud hos non damnant nisi talia falsa sint quae contra bonum sunt, ac ipsam vitam boni destruunt; falsa autem quae non sunt contra bonum in se quidem falsa sunt, sed respective ad bonum vitae, contra quod non sunt, {3}qualitatem falsi paene exuunt, quod fit per applicationem ad bonum; falsa enim talia applicari ad bonum possunt, et applicari ad malum; si ad bonum, mitia fiunt, at si ad malum, dura fiunt; nam falsa aeque ad bonum (x)applicari possunt, sicut vera ad malum, nam vera quaecumque per applicationes ad malum falsificantur; (m){4}sit pro exemplo: quod sola fides salvet, hoc in se falsum est, {5}imprimis apud malos qui sic excludunt bonum charitatis, {6}sicut quod prorsus nihil ad salutem conferat; at hoc falsum mitescit apud illos qui in bono vitae sunt, nam applicant id ad bonum, dicendo quod (t)sola fides salvet, sed quod non sit {7}fides nisi una cum fructu suo, consequenter nisi ubi bonum; ita in reliquis.(n) 2 In nunc sequentibus agitur de omnibus qui in falsis a malo et in malo a falsis fuerunt, et in infernum conjecti sunt {8}cum Dominus in mundum venit; sunt enim perplura genera mali, et inde quoque falsi, nam unumquodvis genus mali habet suum falsum sibi adjunctum; {9}falsum enim producitur (c)a malo, et est malum in forma, plane sicut est intellectuale {10}apud hominem forma (t)voluntatis ejus, nam voluntas per intellectuale exserit se in luce, seque effigiat et format, {11}et sistit se per imagines, et has per ideas, et has iterum per voces. Haec dicta sunt ut sciatur quod plura genera mali sint et inde falsi; {12}illa primum descripta sunt per `Aegyptios,' nunc seu in his versibus per `habitatores Philisthaeae,' per `duces Edomi,' per `potentes Moabi,' et per `habitatores Canaanis,' de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, quia `audiverunt' quod in infernum conjecti sint qui in fide separata a charitate et in vita mali, qui significati sunt per `Aegyptios,' et quod illi similiter in infernum dejiciendi sint, propterea ut illi qui in vero et bono tuti et inviolati possent transire et ad caelum perduci; ultimum hoc significatur per verba {13}versuum sequentium 16 et 17, haec, Cecidit super illos formido et pavor, in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, Jehovah, usque dum transibit populus hic, possedisti; introduces illos et plantabis illos in monte hereditatis Tuae loco ad habitare Te. @1 A had paene omnes then d paene$ @2 i ita$ @3 quale$ @4 sicut$ @5 After malos$ @6 et dicant id nihil ad salvationem conferre$ @7 nisi sit$ @8 a Domino cum$ @9 nam falsum$ @10 hominis$ @11 sistitur$ @12 illa in hoc Capite descripta sunt per Aegyptios, in his versibus reliqua per Philistaeos, duces Edomi, potentes Moabi, et per habitatores Canaanis, de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, ex eo quod audirent illos qui significantur per Aegyptios, in infernum conjectos, et quod illi quoque postea similiter in infernum dejicerentur ut qui in vero et bono possent tuti et inviolati in coelum introduci,$ @13 S first wrote Versus sequentis 16; he then i 17 without amending to Versuum sequentium$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church