Arcana Coelestia (Elliott) n. 8300

Previous Number Next Number See English 

8300. Vers. 11-13. Quis sicut Tu in diis, Jehovah? quis sicut Tu, magnificus in sanctitate, venerandus laudibus, faciens mirabile? Extendisti dextram Tuam, {1} absorpsit illos terra. Duxisti in misericordia Tua populum illum, redemisti; deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae. `Quis sicut Tu in diis, Jehovah?' significat quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat: `quis sicut Tu in sanctitate' significat ab Ipso omne sanctum: `venerandus laudibus' significat {2}quod Ipsi soli gloria et gratiarum actio: `faciens mirabile?' significat quod ab Ipso omnia media per quae potentia: extendisti dextram Tuam' significat quod dominium potentiae super omnia inde (x)apparuerit: `absorpsit illos terra' significat quod ex sola praesentia illis damnatio ac infernum: `duxisti in misericordia Tua populum illum' significat Divinum influxum apud illos qui abstinuerant a malis et sic receperant bonum: `redemisti' significat quos liberavit ab inferno: `deduxisti in virtute Tua ad habitaculum sanctitatis Tuae' significat quod Divina Domini potentia elevaverit illos ad caelum in Divinum ibi. @1 i et I$ @2 quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church