Arcana Coelestia (Elliott) n. 8295

Previous Number Next Number See English 

8295. `Expellet illos manus mea': quod significet quod ex potentia destruetur caelum, constat ex significatione `expellere' quod sit dejicere et sic destruere; et ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 4931-4937, 6292, (x)6947, 7188, 7189, 7518; quod {1}significetur caelum, est quia dicitur quod expellet illos, ita a caelo, nam {2}mali, cum illis (t)frenum laxatur, eo audaciae et impudentiae {2}sunt ut {3}putent (d)se posse ipsum caelum destruere; sunt enim omnes qui in infernis in opposito contra caelum, quia contra bonum et verum, et inde in continua cupiditate destruendi illud, et quantum illis {4}permittitur, tantum id conantur, n. 8273 fin. 2 Velle destruere caelum seu velle (x)dejicere illos qui ibi, non fit per invasionem hostilem sicut in terra, nam talis invasio seu talis pugna non datur in altera vita, sed id fit per destructionem veri quod fidei et boni quod amoris, nam verum fidei et bonum amoris sunt caelum; in his consistunt pugnae et bella in altera vita, quae quam dira et atrocia sint, ad finem capitum ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; {5} `bellum' de quo apud Johannem, Factum est bellum in caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem, draco autem pugnavit et angeli ejus, sed non praevaluerunt, Apoc. xii 7, 8, non aliter intelligendum est. @1 intelligatur$ @2 A wavers between malis...sunt and mali...vadunt. Mali is altered to malis but sunt is d$ @3 velint$ @4 laxantur fraenum$ @5 See n. 8183 footnote 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church