Arcana Coelestia (Elliott) n. 8284

Previous Number Next Number See English 

8284. `Emittis excandescentiam Tuam': quod significet cupiditatum furorem et conatum violentiam inferendi apud malos, constat ex significatione `excandescentiae,' cum tribuitur Jehovae seu Domino, quod sit {1}destructio et punitio (x)conatuum apud illos qui se opponunt Divino, (c)et violentiam inferre volunt illis quos Divinum tutatur; quod id appareat sicut ira et (x)excandescentia a Divino, et tamen quod sit apud illos, videatur n. 5798, (x)6071, 6997; quod non modo ira et (x)excandescentia sed etiam omnia mala quae fiunt tribuantur Divino, cum tamen {2}sunt ab ipsis, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997, 7533, 7632, 7643, 7679, (x) 7710, 7877, 7926, 8223, 8227, 8228; quod sphaera conatuum faciendi malum sit perpetua ab infernis, sed sphaera conatuum faciendi bonum sit perpetua e caelis, n. 8209. @1 punitio ac destructio$ @2 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church