Arcana Coelestia (Elliott) n. 8282

Previous Number Next Number See English 

8282. `Dextra Tua, Jehovah, confringis hostem': quod significet omnipotentiae effectum in mala et inde falsa, quorum potentia annihilatur, constat ex significatione `dextrae Jehovae' quod sit omnipotentia Domini, de qua nunc supra n. (x)8281; ex significatione `confringere' quod sit annihilare; et ex significatione `hostis' quod sint mala et falsa, nam non aliud in sensu spirituali per hostes, inimicos, et osores in Verbo intelligitur; hostes, inimici, et osores vocantur, non quod Dominus illis hostis sit aut odio habeat, sed quia {1}illi osores et hostes sunt contra Divinum; {2}cum autem ipsi se devastant, inque damnationem et in infernum conjiciunt, apparet sicut id veniat ex Divino; apparentia illa seu fallacia se habet sicut qui videt solem quotidie circum tellurem nostram facientem gyrum, et inde credit quod motus ille sit solis, cum tamen est telluris; seque habet sicut qui contra leges peccat, et propterea judicatur a rege {3}vel judice et punitur, quod credat id ex rege {3}vel judice venire, cum tamen ab ipso qui facit contra leges; pariter sicut qui se in aquam vel in ignem, vel qui contra gladium {4}extensum, vel contra turmam hostilem, conjicit, quod crediturus quod inde veniat ei perditio cum tamen ab ipso; ita se habet cum {5}illis qui in malo sunt, qui se contra Divinum efferunt, et conjiciunt in medium ejus. @1 ipsi hostes et osores sint$ @2 sed cum$ @3 seu$ @4 evaginatum, aut$ @5 malis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church