Arcana Coelestia (Elliott) n. 8263

Previous Number Next Number See English 

8263. `Cantabo Jehovae': quod significet quod Domino soli gloria, constat ex significatione `cantare Jehovae' quod sit glorificare Dominum, de qua mox supra n. 8261, ita quod Ipsi gloria; quod Ipsi soli, est quia Dominus est Jehovah in Verbo, {1}n. 8261, ita solus Deus. In Verbo passim dicitur quod `soli Deo erit gloria et honor'; qui non scit interiora Verbi credere potest quod Dominus velit {2}et amet gloriam sicut homo in mundo, etiam ex causa quia Ipsi illa prae omnibus in universo competit; sed Dominus non gloriam {3}vult propter Se, sed propter hominem qui glorificat Illum; homo qui glorificat {4}Illum facit id ex sancta veneratione pro Ipso quod supremus sit, et ex humiliatione sui quod respective (t)nihil sit, et quia sic in glorificatione Domini ab homine inest et sancta veneratio et humiliatio, homo tunc in statu est recipiendi influxum boni a Domino, ita quoque amorem in Ipsum; inde est quod Dominus velit glorificationem ab homine, videatur n. 4347, 4593, 5957; quod influxus boni a Domino sit in cor humile, n. 3994, 7478. @1 After Deus$ @2 gloriam, et amet illam$ @3 amat$ @4 Ipsum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church