8248. Ostensum quoque est quomodo sistuntur cogitationes per faciem; affectiones quae amoris manifestantur per vultus et eorum mutationes, et cogitationes in illis per {1} variationes quoad formas interiorum; amplius describi nequeunt. Est quoque incolis telluris Jovis loquela vocum, sed non ita sonora sicut apud nos; adjuvat una loquela alteram, {2}et loquelae vocum insinuatur vita per loquelam faciei. @1 i earum$ @2 at$