8244. Cum in mundo sunt, etiam credunt quod post obitum percepturi sint ignem qui calefaciet faciem illorum; hoc inde ducunt quia sapientiores illorum sciunt quod ignis {1} spirituali mundo sit amor, et quod ille ignis sit ignis vitae, et quod ex hoc igne sit calor angelis; etiam qui {2}ex illis in amore caelesti vixerunt optato suo potiuntur, et percipiunt calescere faciem suam sicut ex igne; et tunc interiora mentis illorum non calore sed amore incenduntur. @1 i in$ @2 illorum$