Arcana Coelestia (Elliott) n. 8226

Previous Number Next Number See English 

8226. `Et reversum est mare ad vergere mane, ad vim fluxus sui': quod significet redundationem falsorum ex malo ad illos, ex praesentia Domini, constat ex significatione `reverti' cum de falsis ex malo dicitur, quae significantur per `aquas maris Suph,' quod sit redundatio seu relapsus ad illos, de qua mox supra n. 8223; ex significatione `maris,' hic aquarum maris, quod sint falsa ex {1}malo quae in {2} (x)inferno, de qua n. 6346, (x)7307, 8137; (s)ex significatione `vergere ad mane' quod sit praesentia Domini, de qua sequitur; et ex significatione `ad vim fluxus sui' quod sit secundum statum communem et ordinem in inferno, nam in infernis est ordo aeque ac in caelis, in infernis enim est consociatio per mala, sicut in caelis per bona, sed consociatio in infernis est qualis est latronum. Quod `vergere ad mane' sit praesentia Domini, constare potest ex illis quae supra de mane n. 8211 ostensa sunt, quod nempe `mane' sit status caliginis et interitus malis, et status illustrationis et salvationis bonis, et hoc ex sola praesentia Domina, n. 7989, 8137, 8138, 8188; quodque ex praesentia Divini Humani Ipsius, n. 8159. 2 Simile quod hic de Aegyptiis, de Babele dicitur apud Jeremiam, Formator omnium Ille, imprimis baculi hereditatis Ipsius; Jehovah Zebaoth nomen Ipsius; malleus Tu mihi, arma belli, et dispergam per Te gentes, et perdam per Te regna, et dispergam per Te equum, et {3}currum illius, et dispergam per Te currum et {4}(x)vectum in eo: retribuam Babeli et omnibus habitatoribus Chaldaeae, omne malum illorum quod fecerunt in Zione coram oculis vestris, li 19-21, 24;

per `Babelem' ibi significantur qui ab Ecclesia fuerunt ac bonum profanarunt, et per `Chaldaeam' {5} qui verum; intellectuale illorum, (c)ac inde doctrinalia (c)et ratiocinia, significantur hic quoque per `equum, currum, et vectum in illo'; ac vastatio per `dispersionem illorum'; Dominus quoad Divinum Humanum, ex Cujus praesentia {6}dispersio illorum, {7} intelligitur per haec verba, `Formator omnium Ille, imprimis baculi hereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, malleus Tu mihi, arma belli, dispergam per Te gentes, et perdam per Te regna'; `gentes' sunt mala, et `regna' falsa. Ex his quoque patet quod mala quae faciunt aliis redundent seu relabantur super ipsos; dicitur enim quod `retribuetur illis malum'; {8}et quoque alibi passim quod in die visitationis sumetur ultio ac vindicabitur.(s) @1 malis$ @2 i illo$ @3 Heb (rekhebh) means vehicle and also rider. In Exodus xv 1 S renders the same word as eques$ @4 Heb (rekhebh) here means rider$ @5 i illi$ @6 interitus$ @7 i et salvatio bonorum quos infestaverant$ @8 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church