8215. `Et dimovit rotam curruum illis': quod significet potentiam inferendi falsa ablatam, constat ex significatione `dimovere' quod sit auferre; ex significatione `rotae' quod sit potentia progrediendi, de qua sequitur; ex significatione `curruum Pharaonis' quod sint doctrinalia falsi, de qua n. 8146, 8148, ita falsa {1}. Quid `rota' in genuino sensu significat, constare potest ex significatione `currus'; currus {2}fuerunt duplicis generis: {2}fuerunt per quos {3}vehebantur merces, et {2}fuerunt per quos {4} pugnabant; per currus per quos {3}vehebantur merces, {5}significabantur doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi; per currus autem per quos pugnabant, {5}significabantur etiam doctrinalia in utroque sensu, sed pugnantia, ita ipsa vera et ipsa falsa instructa ad pugnas; inde constare potest quid intelligitur per `rotam currus,' quod nempe potentia {6}progrediendi, hic inferendi falsa et pugnandi contra vera; haec potentia quia est partis intellectualis hominis, inde per `rotam' quoque intellectuale quoad illa quae sunt doctrinae significatur. 2 In altera vita apparent multoties currus onerati varii generis mercibus, et illi in dissimili forma et magnitudine; per illos, cum apparent, significantur vera in suo complexu seu doctrinalia, quae quasi {7}receptacula veri sunt, et per `merces' cognitiones varii usus; haec apparent cum in caelo apud angelos sermo est de doctrinis; sermo enim illorum, quia non potest comprehendi ab illis (x)qui infra sunt, sistitur repraesentative, et quibusdam {8} per currus, ut dictum est, in quibus omnia et singula sermonis {9} in forma et ante oculos sistuntur, unde momento comprehendi et {10} videri possunt contenta sermonis, quaedam in currus forma, quaedam in ejus contextura, quaedam in ejus (x)colore, quaedam in ejus rotis, quaedam in equis qui trahunt, quaedam in mercibus quas currus vehit; ex his repraesentativis est quod `currus' in Verbo significent doctrinalia; 3 inde potest aliquatenus videri quod per `curruum {11}rotam' significetur potentia quae {12} intellectuali, nam sicut currus motum suum et progressionem habet per rotas, ita vera quae doctrinalium progressionem per intellectuale; hoc quoque significatur per `rotas' apud Esaiam, Cujus tela acuta, et omnes arcus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, rotae ejus sicut procella, v 28;
ibi de vastatore veri agitur; `tela' sunt falsa, et `arcus' doctrina falsi, n. 2686, 2709; `ungulae equorum' sunt scientifica sensualia ex intellectuali perverso, n. 7729; `rotae' sunt potentiae {13} pervertendi destruendique vera, sicut procella: apud Ezechielem, 4 Vidi animalia, cum ecce rota una in terra apud animalia juxta quattuor facies ejus; aspectus rotarum et opera illarum sicut species Tharschisch, et similitudo eadem quattuor illis; insuper (x)aspectus illarum et opera illarum, quasi esset rota in medio rotae; super quattuor quadraturis illarum qua ibant ibant; non convertebant se cum ibant: apsides illarum, et altitudo illis, et timor illis; insuper apsides illarum plenae oculis circumcirca quattuor illis: ita cum ibant animalia, ibant rotae apud illa; spiritus animalis in rotis, i 15-21, tum x 9-14;
per `quattuor animalia,' quae fuerunt cherubi, significatur providentia Domini, n. 308, per `rotas' Divina intelligentia, seu praevidentia; inde dicitur quod `rotae irent simul cum animalibus,' et quod `apsides illarum essent plenae oculis,' tum quod `spiritus animalis in illis,' hoc est, verum sapientiae: apud Danielem, 5 Videns fui, usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, crinis capitis {14}Ipsius sicut lana munda, thronus Ipsius flammae ignis, rotae Ipsius ignis ardens, vii 9;
`Antiquus dierum' est ibi Dominus quoad Divinum Bonum; `throni projecti' sunt falsa; `vestis Ipsius' est verum Divinum in forma externa; `crinis capitis' est bonum Divinum in forma externa; `thronus Ipsius' est caelum et Ecclesia; `rotae' sunt quae sapientiae et intelligentiae, {15}ita vera Divina; `ignis ardens' sunt quae amoris et charitatis: sub decem labris circa templum Salomonis erant quoque Rotae aeris, opus rotarum sicut opus rotae currus, manus illarum, et terga illarum, et canthi illarum, et radii illarum, omnia fusile, 1 Reg. vii 30-33;
per `labra' illa seu `bases' significabantur receptacula veri, per quod purificatur et regeneratur homo; per `rotas' potentiae intellectuales, per quas progressio. @1 i inde rota curruum est potentia inferendi falsa Above inferendi falsa i but not d ulterius progrediendi$ @2 sunt$ @3 vehuntur$ @4 i olim$ @5 significantur$ @6 et quia potentia percipiendi doctrinalia num vera sunt, et quoque pugnandi pro illis,$ @7 recipientia A receptaculis I$ @8 i in locis$ @9 i sic$ @10 i quasi$ @11 rotas$ @12 i est$ @13 i ratiocinandi, ita$ @14 illius I$ @15 ibi ab Ipso$