Arcana Coelestia (Elliott) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Vers. 1. Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum. Per haec intelligitur quod homo nunc spiritualis factus, in tantum ut sit 'sextus dies'; 'caelum' est internus ejus homo, et 'terra' est externus; 'exercitus eorum' sunt amor, fides, et cognitiones illorum, quae prius significata sunt per 'luminaria magna et stellas.' Quod internus homo dicatur 'caelum,' et externus 'terra,' ex citatis in Verbo locis in capite praecedente constare potest; addere licet quae apud Esaiam, Rarum reddam virum prae auro solido, et homine prae auro pretioso Ophiris; propterea caelos terrore percutiam, et concutietur terra e loco suo, xiii 12, 13;

et alibi, Oblivisceris Jehovae Factoris tui, Qui extendit caelos, et fundat terram;...sed ponam verba Mea in ore tuo, et in umbra manus...abscondam te, ad extendendum caelum, et fundandum terram, li 13, 16;

ex quibus patet quod de homine praedicetur et caelum et terra: de Antiquissima quidem Ecclesia agitur, sed interiora Verbi ita se habent ut quicquid dicitur de Ecclesia, dicatur de unoquovis Ecclesiae, qui nisi foret Ecclesia, non potuisset esse pars Ecclesiae; sicut qui non est templum Domini, non potest esse quod per 'templum' significatur: quod est Ecclesia, et caelum: ideo etiam Ecclesia Antiquissima appellatur 'homo' in singulari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church