Arcana Coelestia (Elliott) n. 8196

Previous Number Next Number See English 

8196. `Et venit inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis': quod significet quod inter falsa mali ab una parte, et {1}bona veri ab altera, constat ex significatione `castrorum' quod sint bona et vera in complexu, de qua mox supra n. 8193, ita in opposito sensu mala et falsa etiam in complexu; inde `castra Aegyptiorum' sunt falsa mali, quia per `Aegyptios' significantur falsa ex malo, n. 8132, 8135, 8148, et `castra Israelis' sunt bona veri, quia per `Israelem' {2}significantur {3}vera quae ex bono, n. (x)7957; quod `venire intra illa' sit inhibere ne falsa ex malo influant, patet. @1 n. 8191 has vera boni$ @2 significatur$ @3 S first wrote verum ex quo bonum, et bonum ex quo verum cp footnote 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church