Arcana Coelestia (Elliott) n. 8192

Previous Number Next Number See English 

8192. `Et profectus angelus Dei': quod significet ordinationem a Divino Vero, constat (c)a significatione `proficisci' quod hic sit ordinatio; quod `proficisci' sit ordinatio, est quia columna nubis, quae fuit chorus angelicus, quae prius incessit ante filios Israelis, nunc contulit se inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, ac sic tenebras induxit Aegyptiis, et illuminavit filios Israelis; haec quia ita ordinata sunt a Domino, per profectionem angeli Dei seu columnae, ac per interpositionem, ideo per `proficisci' hic significatur ordinatio; ex significatione `angeli Dei' quod sit Divinum Verum, {1}Deus pariter, nam in Verbo ubi de vero agitur, dicitur `Deus,' ubi autem de bono, `Jehovah', n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4402, 7010, 7268, 7873. 2 Quod angelos attinet, sciendum quod Dominus per `angelos' 2 in Verbo intelligatur, {2} n. 1925, 3039, 4085; {3}quare Ipse Dominus dicitur `angelus,' n. 6280, 6831, inde `angeli' significant Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, consequenter etiam angelos qui {4}constituunt caelum, nam quantum illi recipiunt Divinum Verum quod a Domino, tantum sunt angeli; quod etiam ex eo constare potest quod angeli prorsus non velint, immo aversentur, quod illis aliquid veri et boni tribuatur, quia Domini est apud illos; inde etiam est quod dicatur quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod illi qui in caelo dicantur esse in Domino; {5}angeli etiam, ex Divino Vero quod recipiunt a Domino, in Verbo vocantur dii, n. 4295, (x)7268; et inde Deus in lingua originali pluralis numeri est. 3 Praeterea sciendum quod in Verbo dicatur `angelus,' et tamen plures sunt qui intelliguntur, ut hic, ubi dicitur `angelus Dei,' ac intelligitur columna quae incessit ante filios Israelis, quae ex pluribus angelis constituebatur. {6}In Verbo etiam nominantur `angeli' nomine, sicut Michael, {7}Raphael, et alii; qui non sciunt Verbi sensum internum credunt quod Michael vel Raphael unus angelus sit, {8} qui supremus inter {9}illos qui cum illo; sed per nomina illa in Verbo non significatur unus angelus, sed ipsa functio angelica, ita quoque Divinum Domini quoad illud functionis est. @1 Deus etiam dicitur cum agitur de vero, Jehovah autem cum de bono$ @2 i videatur$ @3 ac quod$ @4 in coelo$ @5 inde etiam angeli in Verbo dicuntur$ @6 After etiam$ @7 Raphael is not mentioned in OT or NT, but in the Apocrypha.$ @8 i qui ita nominatur, et$ @9 alios$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church