Arcana Coelestia (Elliott) n. 819

Previous Number Next Number See English 

819. Est stagnum quoddam ad sinistrum in plano cum inferioribus corporis, quod capax est, longitudine majore quam latitudine; circa anteriorem ejus ripam apparent iis qui ibi, monstra serpentum, qualium in stagnis, cum pestifero halitu: ad ripam sinistram inde remotius apparent ii qui comedunt carnes humanas, seque invicem dentibus haerentes in aliorum humeris: ad sinistrum longius inde apparent magni pisces, balaenae monstrosae, quae deglutiunt hominem et evomunt: remotissime, seu in ripa opposita, apparent facies deformissimae, cumprimis anuum, tam monstrosae ut describi nequeant, discurrentes sicut insaniae: ad ripam dextram sunt qui crudelibus instrumentis se mutuo interficere tentant; instrumenta sunt varia secundum diritates cordis: in medio stagni est ubivis nigrum, sicut stagnatum. Aliquoties ad stagnum hoc adductos vidi, et miratus; sed instructus ab aliquibus qui inde venerunt, qui dicebant quod essent illi qui intestina odia contra proximum foverunt, et quod odia, quoties data esset occasio, eruperint, in quo jucundissimum suum perceperunt; nec eos magis oblectavisse quam provocare proximum ad judicia, et facere ut irrogarentur ei poenae, et si legis supplicia non inhibuissent, interficere. In talia vertuntur odia et crudelitates hominum post vitam corporis; phantasiae eorum inde ortae iis prorsus sicut vivae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church