8180. `Loquere ad filios Israelis': quod significet influxum et perceptionem, constat ex significatione `loqui' cum dicitur de vero Divino, quod {1}repraesentatur per `Moschen,' ad illos qui ab Ecclesia spirituali, qui sunt `filii Israelis,' quod sit influxus et inde perceptio, ut quoque n. 2951, 5481, 5797, 7270, 8128. @1 After Moschen$