Arcana Coelestia (Elliott) n. 8172

Previous Number Next Number See English 

8172. `Consistite, et videte salutem Jehovae': quod significet salvationem a Domino solo, et nihil ab illis, constat ex significatione `consistere et videre' quod sit fidem habere; quod `videre' sit intelligere, agnoscere, et fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400; et ex significatione `salutis Jehovae' quod sit salvatio a Domino; hic ubi de liberatione a tentationibus agitur, est salvatio a solo Domino, et nihil ab illis; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 6303, 6905, 6945, 6956. Dicitur hic quod fidem habituri quod salvatio a Domino solo, et nihil ab illis, quia hoc principale fidei est in tentationibus; qui {1}credit, cum tentatur, quod resistere possit ex propriis viribus, is succumbit; causa est quia in falso est, et quia inde sibi meritum tribuit, ac sic postulat salvari ex se, et tunc excludit influxum a Divino; at qui credit quod Dominus solus resistat {2}in tentationibus, is vincit, nam in vero est, ac Domino tribuit meritum, et percipit se {3}a Domino solo salvari; qui in fide charitatis est, ille Domino acceptum fert omne salvationis, (c)et nihil sibi. @1 dum tentatur, credit$ @2 After is$ @3 ab Ipso$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church