Arcana Coelestia (Elliott) n. 8164

Previous Number Next Number See English 

8164. `Et dixerunt ad Moschen': quod significet tentationis summum {1}et desperationem, constat ex illis quae sequuntur, nam illa involvuntur in `dixerunt'; quod sequentia verba sint verba tentationis cum haec ad summum venit, et cum desperatio, patet; desperatio dicitur quia haec plerumque est finis seu in fine tentationum spiritualium, n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166. Quia hodie pauci sunt qui (t)tentationes spirituales subeunt, et inde ignotum quomodo cum illis se habet, {2}aliquid de illis ulterius licet dicere: sunt tentationes spirituales (t)et sunt tentationes naturales; tentationes spirituales sunt interni hominis, naturales autem sunt externi; tentationes spirituales quandoque existunt absque tentationibus naturalibus, {3} quandoque cum illis; tentationes naturales sunt cum homo patitur quoad corpus, {4} quoad honores, {4} quoad opes, {5}verbo, quoad vitam naturalem, ut fit in morbis, infortuniis, persecutionibus, punitionibus non ex justo, (c)ac similibus; anxietates quae tunc existunt sunt quae intelliguntur per tentationes naturales; sed hae tentationes prorsus nihil faciunt ad vitam ejus spiritualem, nec dici possunt tentationes sed {6} dolores; existunt enim ex laesione vitae naturalis, quae est amoris sui et mundi; in his {7}doloribus sunt quandoque scelerati, qui (x)eo plus dolent et anguntur, quo plus se et mundum amant, et sic inde vitam habent. 2 At tentationes spirituales sunt interni hominis, et aggrediuntur ejus vitam spiritualem; anxietates tunc non sunt propter aliquam jacturam vitae naturalis, sed propter jacturam fidei et charitatis, et consequenter salutis; inducuntur hae tentationes saepe per tentationes naturales, nam cum homo in his est, nempe in morbo, dolore, jactura opum aut honoris, {8} et similibus, si tunc {9}cogitatio venit de ope Domini, de Providentia Ipsius, {10}de statu malorum quod glorientur et exultent, cum boni patiuntur, ac (x)varios dolores et varias jacturas subeunt, tunc est tentatio spiritualis conjuncta tentationi (x)naturali; talis fuit ultima tentatio Domini, {11} in Gethsemane, et cum crucem passus est, quae fuit omnium atrocissima. Ex his patet quid tentatio naturalis et quid spiritualis. Datur quoque tertium genus, nempe anxietas melancholica quae ex statu infirmo corporis {12}aut animi ut plurimum causam trahit; illi anxietati potest aliquid (x)tentationis spiritualis inesse, et potest nihil ejus inesse. @1 cp n. 8158$ @2 ulterius de illis aliquid dicendum:$ @3 i et$ @4 i vel$ @5 et in morbis, punitionibus, infortuniis$ @6 i modo$ @7 anxietatibus possunt esse omnium pessimi$ @8 i aut in persequutione,$ @9 in cogitatione est$ @10 de eo quod mali glorientur et exultent, et boni patiantur et in dolore sint, et similia plura$ @11 i cum$ @12 et inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church