Arcana Coelestia (Elliott) n. 813

Previous Number Next Number See English 

813. Quod haec significent terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae, et 'quinquaginta et centum' terminum ultimum et primum non quidem ex Verbo ita confirmari potest sicut numeri simpliciores qui frequenter occurrunt; sed usque constat a numero quindecim, de quo supra ad vers. 20, qui significat ita paucum ut vix quicquam; ita adhuc magis numerus 'quinquaginta et centum,' qui est compositus inde per multiplicationem in decem, quae significant 'reliquias'; multiplicatio pauci, sicut multiplicatio dimidiae, quartae aut decimae partis, facit ut adhuc minus sit, sic tandem ut paene nihil, proinde quod sit finis seu terminus ultimus; occurrit idem numerus in cap. seq. viii vers. 3, quod 'recesserint aquae, a fine quinquaginta et centum dierum,' ubi simile significat. Numeri in Verbo prorsus abstracte a sensu litterae intelligendi sunt, inserti modo ad concinnandum seriem historicam quae in sensu litterae, ut prius dictum et ostensum: sicut ubi septem occurrunt, significant sanctum, prorsus abstracte a temporibus et mensuris quibus adjungi solent; angeli enim, qui sensum internum Verbi percipiunt, non sciunt quicquam temporis et mensurae, minus quid numerus designatus, et usque plene intelligunt Verbum cum legitur ab homine; quare cum numerus alicubi occurrit, nusquam possunt habere ideam alicujus numeri, sed rei per numerum significatae; ita hic per hunc numerum, quod terminus ultimus sit Antiquissimae Ecclesiae, et in cap. seq. vers. 3, quod terminus primus Ecclesiae Antiquae, seu novae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church