Arcana Coelestia (Elliott) n. 8127

Previous Number Next Number See English 

8127. `Et locutus est Jehovah ad Moschen, dicendo': quod (x)significet instructionem a Divino per Divinum Verum, constat ex significatione `{1}locutus est, et dixit Jehovah,' cum de illis quae fient et contingent, quod sit instructio a Divino, ut n. 7186, 7241, 7267, 7304, 7380, 7517; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, (a)7010, 7014, 7089, 7382; quod {2} per Divinum Verum, est quia Moscheh, per quem Divinum Verum repraesentatur, loqueretur ad populum; Ipsum Divinum nec immediate instruit et loquitur cum hominibus, et ne quidem cum angelis, sed mediate per Divinum Verum, n. (x)7796; hoc intelligitur per verba Domini apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris, Ille exposuit, i 18, v 37;

per `Unigenitum Filium' intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; ex hoc etiam Dominus Se vocat Filium hominis, n. 2628, 2803, 2813, 3704; Dominus etiam, cum in mundo, fuit Divinum Verum; postea autem, cum (m)glorificatus est, factus est etiam quoad Humanum, Divinum Bonum, et tunc ex hoc processit Divinum Verum, quod est Spiritus veritatis seu Spiritus Sanctas.(n) @1 dicere$ @2 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church