Arcana Coelestia (Elliott) n. 8113

Previous Number Next Number See English 

8113. Praesentiam spirituum Jovialium non modo cognoscere potui ex allapsus et influxus lenitudine et suavitate, sed etiam ex eo quod influerent quam maxime in faciem, et illam disponerent ridentem (c)et hilarem, (c)et id continue dum aderant; dictum quod ita disponerent facies incolarum telluris suae, nam eis inspirare volunt tranquillitatem et jucunditatem cordis; tranquillitas et jucunditas illa quae ab illis mihi inspirabatur implebat sensibiliter thoracem et cor; removebantur tunc cupiditates et sollicitudines de futuris, quae intranquillum et injucundum inducunt, ac animum in motus varios excitant et agitant; inde constare mihi potuit qualis vita incolarum telluris Jovis esset; dictum est ab illis mihi quod nec timeant mortem, risi paululum propter jacturam conjugis et {1}liberorum; ex causa quia pro certo sciunt quod mors corporis sit continuatio vitae, ac quod postea feliciores fiant. @1 infantum; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church