Arcana Coelestia (Elliott) n. 8108

Previous Number Next Number See English 

8108. `Et noctu in columna ignis ad illuminandum illos': quod significet cum status obscuritatis quod temperatus per illustrationem a bono, constat (c)a significatione `noctis' quod sit status obscuritatis, de qua n. 1712, 6000; ex significatione `ignis' quod sit bonum amoris, de qua n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852; et ex significatione `illuminare' quod sit illustratio. Quod Jehovah seu Dominus apparuerit {1}seu praeiverit in columna nubis interdiu, et in columna ignis noctu, erat quia per illa repraesentabatur status caeli; ibi enim sunt perpetuae variationes et mutationes status, continuo enim perficiuntur angeli, quod absque perpetuis statuum mutationibus nullatenus fieri potest; in genere {2} variationes et mutationes illae se habent sicut vices temporum in mundo, nempe sicut vices temporum anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, {3} hiems, (c)et iterum ver; (c)ac sicut vices temporum diei, quae sunt mane, meridies, vespera, nox, et iterum mane; cum ibi {4} mane et meridies, {5}est illustratio intellectus a Domino, sed tunc illustratio illa temperatur obscuro veri, sicut nube; cumque ibi vespera et nox, {6}est illis obscuritas intellectus, sed haec temperatur a Domino per bonum amoris, sicut per ignem qui illuminat; haec sunt quae repraesentata sunt per `columnam nubis interdiu, et columnam ignis noctu apud filios Israelis in deserto.' @1 et$ @2 i autem$ @3 i et$ @4 i est$ @5 tunc lux quae$ @6 tunc ibi obscurum lucis temperatur bono amoris sicut igne$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church