Arcana Coelestia (Elliott) n. 8099

Previous Number Next Number See English 

8099. `Mare Suph': quod significet damnationem quam primum transirent, constat ex significatione `maris Suph' quod sit infernum ubi illi qui in fide separata a charitate, inque vita mali; et quia `mare Suph' est infernum, est quoque damnatio. Cum hoc quod primum transirent damnationem, ita se habet: illi qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, et usque ad Adventum Domini detenti in terra inferiore, ac ibi infestati ab illis qui in fide separata a charitate fuerunt, de quibus in capitibus quae praecedunt actum est, cum inde liberati sunt, {1} non immediate in caelum sunt sublati, sed prius in alterum statum purificationis, qui est tentationum, perducti sunt; nam vera et bona fidei nec confirmari nec conjungi possunt absque tentationibus, et antequam illa confirmata sunt et conjuncta, non elevari in caelum potuerunt; haec repraesentata sunt per filios Israelis, quod non statim introducti sint in terram Canaanem, sed prius in desertum ubi per quadraginta annos permanserunt, ac interea varias tentationes {2}subiverunt, de quibus in Libris Moschis. 2 Quod id attinet, quod primum per {3}mare Suph, per quod significatur infernum illorum qui in fide separata ac vita mali {4}, {5}transiverint, ita per mediam damnationem, sciendum quod infernum hoc {6}sit antrorsum profunde sub infernis adulterorum, et {7}extendat se satis late versus sinistrum; (m)separatur ab {8}infernis adulterorum per aquas quasi maris;(n) ad dextrum ibi, {9}sed altius, est ubi congregantur illi qui in fidei vero sed non in fidei bono (d)sunt, qui per `Philistaeos' significantur, de quibus mox supra n. (x)8096; terra autem inferior ubi sunt qui infestantur, est sub planta pedis, paulisper antrorsum; qui ab infestationibus liberantur, illi non perducuntur versus dextrum, nam ibi sunt illi qui significantur per `Philistaeos,' {10}sed perducuntur ad sinistrum, per medium infernum, de quo dictum est, ac emergunt ad sinistrum, ubi quasi desertum; quod per hanc viam transeant illi qui ab infestationibus eximuntur, bis mihi videre datum est; {11}cum transeunt, tutantur ita a Domino ut ne hilum mali, minus aliquid damnationis illos attingat, circumcincti enim sunt columna angelorum apud quos (t)est Dominus praesens; hoc repraesentatum 3 est per transitum filiorum Israelis per mare Suph; hoc quoque intellectum est per haec apud Esaiam, Expergiscere, expergiscere, indue robur, brachium Jehovae; nonne Tu illud quod exsiccavit mare, aquas abyssi magnae, quod posuit profunditates maris viam, ut transirent redempti? li 9, 10;

`brachium Jehovae' est Dominus quoad Divinum Humanum; `aquae abyssi magnae et profunditates maris' sunt infernum ubi illi qui in fide separata a charitate ac in vita mali; `aquae sicut maris, sub quibus sunt' sunt falsa, nam falsa in altera vita apparent sicut densae et obscurae nubes, et quoque sicut inundationes aquarum, n. 739, 4423, 7307; `redempti qui transirent' sunt qui a Domino liberati sunt: apud eundem, 4 Jehovah recordatus est dierum antiquitatis, Moschis, populi Ipsius: Ubi qui ascendere fecit eos e mari, cum pastore gregis sui? ubi qui posuit in medio illius spiritum sanctitatis suae? lxiii 11;

in prophetico hoc per `Moschen' intelligitur Dominus, Qui etiam est `pastor gregis'; per `populum quem ascendere fecit ex mari' illi qui liberati e damnatione {12}: apud Jeremiam, 5 A voce casus eorum contremuit terra; clamorem, in mari Suph audita est vox {13}illius, xlix 21;

`mare Suph' pro inferno, agitur enim ibi de Edomo ac ejus damnatione, (c)et dicitur quod `illius vox audita sit ex mari Suph' cum tamen illi non immersi {14}illi mari fuerunt sed Aegyptii; inde patet quod `mare Suph' significet infernum ac damnationem; per `Edomum' ibi significantur qui ex malo amoris sui rejiciunt vera doctrinae, et {15}amplectuntur falsa, n. 3322. Ex his nunc constare potest quid per `mare Suph' in sensu interno repraesentativo significatur, et quid per `transitum filiorum Israelis,' ac per `immersionem Aegyptiorum ibi,' de quibus in capite sequente. @1 i tunc$ @2 sustinuerunt$ @3 per medium infernum ubi illi$ @4 i sunt$ @5 transiverunt$ @6 est$ @7 extendit$ @8 inferno adulterorum quod supra$ @9 paulo$ @10 i ubi tamen via in coelum est juxta illos, sursum;$ @11 cumque$ @12 i quae est mare$ @13 illorum AI$ @14 isti$ @15 arripiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church