8091. Vers. 17, 18. Et fuit in dimittere Pharao populum, et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum, quia propinqua illa, quia dixit Deus, Forte paenitebit populum in videre illos bellum, et revertentur Aegyptum. Et circumduxit Deus populum via deserti, mare Suph; et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti. `Et fuit in dimittere Pharao populum' significat cum illi qui infestarunt relinquerent illos qui ab Ecclesia spirituali: `et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum' significat quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono: `quia propinqua illa' significat quod primum (x)obveniat: `quia dixit Deus' significat praevidentiam Divinam: `Forte paenitebit populum in videre illos bellum' significat quod a vero declinabunt per oppugnationes: `et revertatur Aegyptum' significat quod inde lapsus in falsa quae prorsus contra vera et bona fidei: `et circumduxit Deus populum via deserti' significat quod ex auspicio Divino perducti ad confirmanda vera et bona fidei per tentationes: mare Suph' significat damnationem quam primum transirent: `et accincti ascenderunt filii Israelis e terra Aegypti' significat quod ex statu infestationum exempti sint, et sic parati ad sustinendas tentationes.