Arcana Coelestia (Elliott) n. 8087

Previous Number Next Number See English 

8087. `A primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae': quod sit falsum fidei (x)separatae interius (x)et exterius, constat ex significatione `primogeniti Aegypti' quod sit fides separata a charitate, ut nunc supra n. {1}8086; ita falsum fidei, nam qui fidem separant a charitate {2}et doctrina {3}et vita, non possunt aliter quam in falso {4} esse, {5}quia malum vitae {6}continuo operatur, et persuadet sui conforme falsum; sique verum {7}offertur, tunc per applicationem sinistram facit ut id se conformet, ita id falsificat; et ex significatione `hominis et bestiae' quod sit interius et exterius, de qua n. 4724, (x)7523. @1 8085$ @2 non modo$ @3 sed etiam$ @4 i fidei$ @5 nam$ @6 continue$ @7 sit, usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church