8060. `Azyma comedetur septem diebus': quod significet quod omnino purificandi a falsis, constat ex significatione `comedere azyma' quod sit appropriare {1}bonum purificatum a falsis, ut mox supra n. 8058; hoc quia iterum dicitur, significat quod omnino hoc fiet; et ex significatione `septem dierum' quod sit {2}sanctum, et quoque status plenus, de qua supra n. 8058. @1 vera et purificari$ @2 status plenus et involvat sancta, ut quoque$