8055. `Quam juravit patribus tuis ad dandum tibi': quod significet quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero, constat ex significatione `jurare' cum a Jehovah, quod sit confirmatio a Divino irrevocabilis, n. 2842, 3375; inde `jurare ad dandum' est promissio; et ex significatione `patrum' quod sint qui in bono et vero, per `patres' enim, cum de Ecclesia agitur, significantur antiqui, {1}seu Antiquae Ecclesiae, quae in bono et vero, n. 6050, 6075, 6589, 6876, 6884, (x)7649. @1 qui$