8049. `Memento diei hujus quo exivistis ex Aegypto, e domo servorum': quod significet quod imprimis reminiscendum illius status in quo fuerunt cum liberati e captivitate spirituali a Domino, constat (c)ex significatione `memento' quod sit reminiscendum; ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 7680; ex significatione `exire' quod sit liberari, nam per exitum filiorum Israelis significatur liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a Domino, de qua liberatione videatur n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, {1}7932, 8018; {2} ex significatione `Aegypti, et domus servorum' quod sit captivitas spiritualis; per `Pharaonem' enim et `Aegyptios' significati sunt qui in altera vita per falsa infestaverunt spirituales, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317, inde per `terram Aegypti' significata est infestatio, n. 7278; infestatio per falsa nec aliud est quam captivitas spiritualis, nam cum infestantur, tenentur sicut captivi in falsis a quibus liberari continue allaborant; inde quoque in Verbo dicti sunt `vincti in fovea,' n. 6854; spiritualis illa captivitas est quae etiam significatur per `domum servorum'; quod servitium sit impugnatio a falsis seu infestatio, videatur n. 7120, 7129. @1 Before 7091$ @2 i et$