Arcana Coelestia (Elliott) n. 8043

Previous Number Next Number See English 

8043. `Aperturam omnis uteri': quod significet quae ex charitate, constat ex significatione `aperturae uteri' quod sit quod a regenerato immediate nascitur, ita quod a charitate, secundum illa quae mox supra n. (x)8042 dicta sunt, nam qui e novo concipitur venit quasi iterum in uterum, et qui e novo nascitur exit quasi iterum ex utero; sed quod concipitur in utero et nascitur ex utero non est homo quatenus homo, sed est fides charitatis; haec enim facit spirituale hominis, ita quasi ipsum hominem e novo, nam ejus vita tunc inde est; ex his constare potest quid per `aperturam uteri' in sensu spirituali intelligitur; angeli, qui in solis ideis spiritualibus sunt, {1}non aliud per {2}illud intelligunt; quid `uterus,' tum quid `esse in utero' et `exire ex utero,' videatur n. 3293 fin., 3294, 3967, 4904, 4918, 4931, 5052, 5054, 6433. 2 Quia per `uterum' illa significantur, ideo Dominus in Verbo vocatur `Formator ab utero,' hoc est, Regenerator, ut apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Factor tuus, et Formator tuus ab utero, adjuvat te; Ne time, serve Mi Jacob, et Jeschurun quem elegi; quia effundam aquam super sitientem, et rivulos super aridam; effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem super natos tuos, xliv 2, 3;

Dominus {3}vocatur `Factor' et `Formator ex utero' quia regenerat hominem et ex naturali (t)facit spiritualem; quia regeneratio fit per verum et bonum, ideo dicitur quod `effundet aquam super sitientem, et spiritum super semen ejus'; per `aquam' enim significatur verum quod fidei, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 7307, et per `spiritum' bonum quod charitatis: similiter ac per `aquam' et `spiritum' apud Johannem, Dixit Jesus ad Nicodemum, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei; dixit ad Ipsum Nicodemus, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo venire? respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei; quod natum est e carne caro est, sed quod generatum est ex spiritu spiritus est: tune es magister in Israel, et hoc non nosti? iii (x)3-6, 10. 3 Dominus dicitur `Formator ab utero' etiam alibi apud Esaiam, Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero: Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solum, (d)et extendens terram a Me Ipso, xliv 24;

per `caelos et terram' intelligitur in communi sensu Ecclesia interna et externa, n. 82, 1411, (x)1733, 1850, 3355, 4535, et in particulari Ecclesiae internum et externum apud hominem qui regeneratus est; et per `expandere' et `extendere' significatur facere seu creare ex Divina potentia, n. 7673; inde Dominus ut Regenerator vocatur 4 `Factor et Creator,' ac regeneratio vocatur `nova creatio': pariter apud eundem, Attendite ad Me, domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati a ventre, lati ab (x)utero, xlvi 3:

et apud Davidem, Super Te, (x)Domine Jehovih, impositus sum ab utero, e visceribus matris meae, Tu eductor meus, Tu laus mea jugiter, Ps. lxxi 6. Ex his nunc patet quid per `aperturam uteri' et consequenter quid per `primogenitum' in sensu interno significatur. @1 seu$ @2 i veris et bonis$ @3 nec$ @4 d illud i illam$ @5 After utero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church