8028. Exinde constare potuit quomodo se res habet secundum ordinem caelo et inde in terrarum orbe, nempe, cum venturi angeli, quod praemittatur spiritus qui praeparet viam, quodque is timorem incutiat, atque moneat ut angelos humaniter excipiant, et quod interloquatur, tum quod primum non intelligat quid angeli loquuntur, sed postea cum in meliorem statum redactus est, quod intelligat; verbo, quod jugiter adsit ac animum praeparet ac avertere indigna conetur. Circa haec obveniebat mihi cogitatio de Johanne Baptista, quod secundum ordinem caeli esset ut is {1}praemitteretur et annuntiaret Adventum Domini, ac praepararet viam ut digne reciperetur, secundum illa apud Matthaeum iii 3; Luc. i 17, iii 4; Joh. i 23. @1 praemissus$