8025. Ultimo loquebantur ita ut sermo solum caderet in intellectum interiorem; erat volubilitas ejus sicut aurae tenuis; ipsum influxum percipiebam sed non distincte singula {1}; dicebant quod etiam sint in sua tellure homines cum quibus hac loquela loquuntur, et quod sint illi qui post mortem immediate auferuntur in caelum. @1 i sermonis$