8021. Continuatio de Spiritibus et Incolis Planetae Jovis
Quidam ex spiritibus Jovis qui terrorem incutiunt per adventum, de quibus prius, appulit ad sinistrum meum latus sub ulna ac inde loquebatur, sed loquela ejus erat stridens, voces nec erant {1} admodum discretae ac inter se separatae, adeo ut diu expectare deberem antequam colligerem sensum; et cum loquebatur, etiam interjiciebat aliquid terroris; dicebat quod ita in sua tellure fiat, et quod illi, antequam angeli illorum adveniunt, praemittantur ad hominem, ac eo modo praeparent; monens ut etiam ego illos, cum veniunt, bene excipiam; sed respondere datum est quod hoc meum non sit, sed quod apud me excipiantur omnes sicut ipsi sunt. @1 i continuae, sed$