802. Quod de persuasionibus hic agatur, et in vers. 23 de cupiditatibus, cognoscitur inde quod in hoc versu primum nominetur avis, dein bestia; 'avis' enim significat illa quae sunt intellectualium aut rationalium, 'bestia' autem quae sunt voluntariorum: cum autem describuntur quae sunt cupiditatum, ut in vers. seq. 23, tunc primum nominatur bestia, et dein avis; et hoc ex causa, ut dictum, quia reciproce influit ita unum in alterum, et sic plena est eorum descriptio.