8014. Vers. 50, 51. Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni, ita fecerunt. Et fuit in eodem die hoc, eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum. `Et fecerunt omnes filii Israelis quemadmodum praecepit Jehovah Moschi et Aharoni' significat actum oboedientiae secundum verum Divinum: `ita fecerunt' significat actum ex voluntate: `et fuit in eodem die hoc' significat statum praesentiae Domini {1}: `eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti' significat quod Dominus liberaverit illos qui in bono veri et vero boni a damnatione: `quoad exercitus illorum' significat illos distinctos secundum quale boni a vero. @1 i vocatur dies visitationis et ultimum judicium$