800. Quod 'exspiravit omnis caro repens super terra' significet quod exstincti qui ab ultima posteritate Antiquissimae Ecclesiae, constat a sequentibus, ubi describuntur quoad persuasiones et quoad cupiditates: hic primum vocantur 'caro repens super terra,' ex causa quia prorsus sensuales et corporei facti sunt; sensualia et corporea ab antiquissimis assimilata sunt 'reptilibus,' ut prius dictum; quare cum dicitur 'caro repens super terra,' significatur talis homo qui mere sensualis et corporeus factus: quod 'caro' significet omnem hominem in genere, et corporeum in specie, prius dictum et ostensum est.