Arcana Coelestia (Elliott) n. 7995

Previous Number Next Number See English 

7995. `Hoc statutum Paesach': quod significet leges ordinis illis qui a damnatione et infestationibus liberati, constat ex significatione `statuti' quod sit {1}id quod ex ordine, de qua sequitur; et ex significatione `Paesach' quod sit praesentia Domini et liberatio a damnatione, de qua n. 7093 fin., 7867. Quod {2}id quod ordinis est, quod per statutum significatur, attinet, sciendum quod omnia statuta quae mandata sunt filiis Israelis fuerint leges ordinis in forma externa, at illa quae repraesentabant et significabant erant leges ordinis in forma interna; leges ordinis sunt {3} vera quae ex bono; complexus omnium legum ordinis est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini; inde patet quod Ipsum Divinum Domini in caelo sit ordo, Divinum Bonum essentiale ordinis, ac {4}Divinum Verum formale ejus. @1 ordo$ @2 ordinem attinet, qui per statutum significatur$ @3 i omnia$ @4 Divina vera formalia ejus, haec quoque vocantur leges ordinis, et quae in externis repraesentabant illa, vocabantur statuta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church