Arcana Coelestia (Elliott) n. 7988

Previous Number Next Number See English 

7988. `Exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti': quod significet quod illi qui in vero et bono, et usque illuc detenti, exempti sint, constat ex significatione `exire e terra Aegypti' quod {1}sit eximi et liberari ab infestationibus; quod `exire' sit eximi, patet; et quod `terra Aegypti' sint infestationes, videatur n. 7278; et ex significatione `exercituum Jehovae' quod sint vera et bona quae Ecclesiae spirituali, ita illi qui in vero et bono sunt, de qua n. 3448, 7236. Quod vera et bona sint `exercitus Jehovae,' constat apud Danielem, Exivit cornu unum de exiguo hirci, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitus caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit {2}illa; immo usque ad, principem exercitus extulit se: et exercitus traditus est super jugi in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: tunc audivi unum sanctum loquentem, Quousque datur et sanctum et exercitus conculcationi? dixit ad me, Usque ad vesperam et mane, bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum, viii 9-14;

hic quod `exercitus' sint vera et bona, manifeste patet; dicitur enim quod `dejecerit in terram de exercitu et de stellis' ac postea quod `{3}projecit veritatem in terram' et quod `exercitus esset conculcationi usque ad vesperam et mane,' hoc est, ad Adventum Domini. 2 Quia vera et bona sunt exercitus Jehovae, idcirco angeli vocantur `exercitus Ipsius' in Libro 1 Regum, Michah propheta dixit, Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, ac universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, xxii 19:

et apud Davidem, Benedicite Jehovae, angeli Ipsius, potentes robore; benedicite Jehovae, omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, Ps. ciii 20, 21;

angeli vocantur `exercitus' a veris et bonis in quibus sunt; nec solum angeli dicebantur exercitus Jehovae, sed etiam luminaria caeli, ut sol, luna, ac stellae, et hoc quia per `solem' significabatur bonum amoris, per `lunam' bonum fidei, et per `stellas' cognitiones boni et veri: quod illa luminaria dicantur `exercitus,' patet in Libro Geneseos, Absoluti sunt caeli et terra, et omnes exercitus illorum, ii 1, ubi per `exercitus' intelliguntur omnia luminaria caeli, at in sensu interno, in quo ibi agitur de nova creatione hominis, intelliguntur 3 vera et bona: pariter apud Davidem, Laudate Jehovam, omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum, omnes exercitus Ipsius; laudate Ipsum, sol et luna, laudate Ipsum, omnes stellae lucis, Ps. cxlviii 2, 3;

quod `sol' sit bonum amoris, et `luna' bonum fidei, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696, 5377, 7083, et quod {4}`stellae' sint cognitiones boni et veri, n. 1808, 2120, 2495, 2849, 4697. 4 Quod `sol, luna, et stellae' significent bona et vera, est quia Dominus in caelo est Sol caelestibus ac Luna spiritualibus, n. 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4300, 4321 fin., 5097, 7078, 7083, 7171, 7173; et quia domicilia angelica lucent sicut stellae, secundum haec apud Danielem, Tunc intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos sicut stellae in saeculum et aeternitatem, xii 3. 5 (m)Quia angeli ex veris et bonis vocantur `exercitus Jehovae' et quoque `sol, luna, et stellae,' et omne verum et bonum procedit a Domino, ideo Dominus in Verbo {5}appellatur Jehovah Zebaoth seu Exercituum, n. 3448; {5}appellatur etiam ex eo, {6}quia pugnat pro homine contra inferna.(n) Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per `exercitus Jehovae'; quod filii Jacobi, qui exiverunt ex Aegypto, non fuerint, sed quod repraesentaverint, patet ex vita illorum in Aegypto, quod non cognoverint Jehovam, ne quidem nomen Ipsius, antequam hoc Moschi indicatum esset e rubo, Exod. iii 13-16; tum quod fuerint aeque ac (x)Aegyptii adoratores vituli, ut concludi potest ex Exod. xxxii; {7}tum ex vita illorum in deserto, quod fuerint tales ut non potuerint introduci in terram Canaanem; ita nihil minus quam exercitus Jehovae. @1 sint$ @2 illos$ @3 projecerit$ @4 S first wrote stellae sint vera then altered to cognitiones boni et veri but failed to restore stellae sint$ @5 vocatur$ @6 quod pugnet$ @7 et quod tales in deserto,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church