Arcana Coelestia (Elliott) n. 7984

Previous Number Next Number See English 

7984. `Triginta anni et (x)quadringenti anni': quod significet quale et statum illarum, constat ex significatione `triginta' quod sit status plenus reliquiarum, exsurgit enim ille numerus ex tribus et decem in se multiplicatis, et per `tria' significatur status plenus, n. 2788, 4495, 7715, perque `decem' reliquiae, n. 576, 1906, 2284; quid status plenus, in sequentibus dicetur; et ex significatione `quadringentorum' quod sint vastationis duratio, de qua n. 2959, 2966, et inde conjunctio boni et veri, n. 4341; quod omnes numeri significent res et status, et quod numerus compositus simile cum simplicibus ex quibus compositus est, videatur supra n. 7973. 2 Quod vastationem, quae per `quadringentos annos' significatur, attinet, est illa duplex, nempe vastatio mali et falsi, et vastatio boni et veri; {1}apud illos qui damnantur est vastatio boni et veri, {2}at {1}apud illos qui salvantur est vastatio mali et falsi; vastatio est privatio; quod mali qui {3}ab Ecclesia fuerunt vastati sint quoad omne bonum et verum, hactenus ostensum est, nam {4}vastationis gradus successivi significati sunt per plagas in Aegypto; boni autem vastantur quoad malum et falsum; haec apud illos successive separantur, hoc est, rejiciuntur ad latera, ac bona et vera colligantur ad medium; haec collectio boni et veri intelligitur per `reliquias'; cumque status plenus reliquiarum illis est, tunc elevantur in caelum; hic status est qui significatur per `triginta,' (c)et vastatio per `quadringenta'; vastatio mali et falsi, ac {5}insinuatio boni et veri apud bonos, fit {6} per infestationes, {7}et per tentationes; per illas et has removentur falsa et mala, ac {8}induntur bona et vera; et hoc usque dum status plenus fit. 3 Quid status plenus, paucis etiam dicendum est: unusquisque qui vel damnatur vel salvatur habet certam mensuram quae impleri potest; mali, seu qui damnantur, habent certam mensuram mali et falsi, ac boni, seu qui salvantur, habent certam mensuram boni et veri; haec mensura apud unumquemvis impletur in altera vita; {9}sed aliquibus est mensura major, aliquibus autem minor; mensura illa comparatur in mundo per affectiones quae sunt amoris, quo quis plus amaverat malum ac inde falsum, eo mensuram sibi majorem comparaverat; et quo quis plus amaverat bonum et inde verum, eo mensura illi major est; limites et gradus extensionis illius mensurae in altera vita manifeste apparent, ac non possunt ibi transcendi, sed possunt impleri, et quoque actualiter implentur, nempe bonis et veris apud illos qui in affectione boni et veri fuerunt, ac malis et falsis apud illos qui in affectione mali et falsi; inde patet quod mensura illa sit facultas recipiendi vel malum et falsum, vel bonum et verum, comparata in mundo; hic status est qui intelligitur per statum plenum, 4 et significatur per `triginta'; describitur ille a Domino in parabolis de talentis apud Matthaeum xxv 14-(x)30, et de minis apud Lucam xix (x)11-27; et tandem his verbis apud Matthaeum, Habenti omni dabitur ut abundet, ab eo autem qua non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xxv 29:

et apud Lucam, Adstantibus dixit, Tollite ab illo minam, et date ei qui decem minas habet; dixerunt illi, Domine, habet decem minas. Dico vobis quod omni qui habet dabitur, ab eo autem qua non habet, etiam quod habet (x)auferetur ab eo, xix 24-26:

quod mensura cujusvis impleatur, etiam docet Dominus alibi apud eundem, Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, pressam, agitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum, vi 38;

ex his nunc patet quid intelligitur per statum plenum. @1 These two statements are transposed.$ @2 et$ @3 After fuerunt$ @4 vastationes illae significatae$ @5 impletio$ @6 i primum$ @7 dein$ @8 insinuantur$ @9 unicuique est sua mensura, aliquibus major et aliquibus minor$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church