Arcana Coelestia (Elliott) n. 798

Previous Number Next Number See English 

798. Quod 'quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes,' significent quod nihil residui esset de cogitate; et quod 'quindecim' significent ita paucum ut vix quicquam, constare potest ex significatione numeri 'quinque,' de qua cap. praec. vi vers. 15; ubi ostensum quod 'quinque' in stilo Verbi, seu in sensu interno, significent paucum: et quia numerus quindecim compositus est ex quinque, quae significant paucum, et ex decem, quae significant 'reliquias,' ut ostensum cap. praec. vi vers 3, spectat hic numerus reliquias, quae apud eos vix erant aliquid: nam persuasiones falsi tantae erant ut exstinxerint omne bonum. Cum reliquiis apud hominem se res habet, ut prius dictum, quod principia falsi, et adhuc magis persuasiones falsi, quales fuerunt apud hos antediluvianos, incluserint et secluserint ita prorsus reliquias ut non produci possent, et si productae fuissent, quod ilico falsificatae fuissent; vita enim persuasionum talis est ut non solum rejiciat omne verum et insorbeat omne falsum, sed etiam verum quod alluit, pervertat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church