Arcana Coelestia (Elliott) n. 7971

Previous Number Next Number See English 

7971. Vers. 37-39. Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth, quasi sescenta milia peditum virorum, praeter infantem. Et etiam turba mixta multa ascendit cum illis, et grex et armentum acquisitio gravis valde. Et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari, et etiam viaticum non fecerunt sibi. `Et profecti filii Israelis de Raamses ad Succoth' significat statum primum discessionis et quale: `quasi sescenta milia peditum virorum' significat omnia veri et boni fidei in uno complexu: `praeter infantem' significat bonum innocentiae: `et etiam turba mixta multa' significat vera et bona quae non genuina: `ascendit cum illis' significat quae adjuncta: `et grex et armentum acquisitio gravis valde' significat bonum acquisitum per verum, interius et exterius, copia multa: `et coxerunt massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas' significat quod ex vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi: `quia non fermentata' significat quia in vero ex bono nihil falsi inesset: `quia expulsi ex Aegypto, et non potuerunt commorari' significat {1}quoniam remoti ab illis qui in falso ex malo erant: `et etiam viaticum non fecerunt sibi' significat quod non aliam sustentationem a vero et bono secum haberent. @1 quia I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church